HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CXLVII: De Pascha et diversis acceptionibus hujus nominis

#Matth. XXVI#I Cor. V#Luc. XXII

Et cum consummasset Jesus sermones hos, ait discipulis suis: Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur, ut crucifigatur. Haec eis tertia feria dixerat, et in quinta feria ad vesperam Pascha imminebat, quartadecima luna post vernale aequinoctium. Ambrosius dicit hoc nomen Pascha Graecum esse, et sonare passionem. Nomen vero Hebraeum Phase sonare transitum. Augustinus vero dicit Hebraeum esse, non Graecum, et sonare transitum, opportune tamen concurrere in hoc nomine congruentiam utriusque linguae. Qui enim patitur Graece dicitur, unde Pascha passio putatur. Sed in Syra lingua transitum sonat. Quare autem transitus dicatur hora illa, super Exodum est. Declinatur autem Pascha, Paschae, vel Pascha, Paschatis, et est aequivocum ad tria. Vespera enim qua immolabatur agnus, dicebatur Pascha, sicut hic: Post biduum Pascha fiet. Et tota dies praecedens horam illam, nec Pascha dicebatur, nec solemnis erat. Dicitur etiam Pascha agnus, ut ibi: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? Et Apostolus: Christus immolatus est Pascha nostrum. Sequebantur septem dies azymorum, quorum primus et ultimus solemnes erant, medii non adeo, sed hi septem quandoque vocabantur Pascha, ut ibi: Non introierunt praetorium, ne contaminarentur, sed comederent Pascha, id est mundi comederent in Pascha, vel azyma vocat Pascha, quia his diebus usus erat eorum. Nec mirum si dies azymorum dicebantur Pascha, cum et Pascha dicatur dies azymorum, ut ibi: Festus dies azymorum, qui dicitur Pascha.